ARMA Plena

ARMA Plena
ARMA Plena
quae Militem spectant, Gall. Armes de Chevalier, seu omnimoda arma, quaenam dicta fuerint, docet Chron. Aulae Regiae c. 13. Dicunt, quod tunc in erecitu Regis Bohemiae fuerunt 7000. virorum in equis pugnantium, in plenis armis et sub galeis; et Hovedenus A. C. 1181. Ut unusquique homo habens centum libras Andegavensis monetae in catallo, haberet equum et arma militaria plenarie; omnis autem homo habens in catallo 40. vel 30. vel 25. libras Angedavensis monetae ad minus, haberet albergellum et capellum ferreum et lanceam et gldium: coeteri autem omnes haberent Wambasiam, capellum ferreum, et lanceam et gladium, etc. Arma vero dandi, iis cingendi seu honorandi, h. e. Militem seu Equitem creandi, armisque Militaribus induendi ritus, iam Taciti aevô apud Germanos in usu fuit, uti docet de moribus Germ. crebroque occurrit apud medii aevi Scriptores; ubi tamen per Arma non raro intelligendus venit ensis solus, quô novus Miles accingebatur. Sed et interdum omnibus armis is instruebatur. Ordericus Vitalis l. 8. de Henrico postmodum Anglorum Rege huius nominis primo: Hunc Lanfrancus Dorobern. Episcopus -- ad arma pro defensione Regni sustulit, eumque loricâ induit et galeam capiti eius imposuit, eique ut Regis filio et in regali stemmate nato, Militiae cingulum in nomine Domini cinxit. Sic Iohannes Monach. maioris Monaster. de Gaufredo Andegavens. Duce Normanniae, Milite factô: Induitur loricâ incomparabili --- calceatus est caligis ferrei --- clypeus leunculos aureos imaginarios habens collo eius suspenditur etc. Quo Senatoris etiam ista ex l. 4. Ep. 2 spectant, ubi de adoptione per arma, ex qua Militaris dignitas et ordo profluxit: Damus quidem tibi, equos, enses, clypeos, et reliqua instrumenta belorum etc. Haec deponere et relinquere iubebantur quibus ob crimen aliquod publica imponebatur paenitentia: etiam amittebant, iisque carere dicebantur illi, quorum clypei in hostium venerant potestatem, vel qui in praelio fuerant victi. Tunc enim ii, aut eorum liberi, si rursum armis uti vellent, tenebantur de hostibus acceptum dedecus proeliando eluere et vindicare; alioquin nec pro Militibus habebantur, nec ad mensam Militum sedere fas iis erat. Nam is mos invaluerat, teste Salanovâ apud Hieron. Blancam, ut nemo nisi Miles ad mensam Militis sederet: si qui contra agerent, Facialium partes erant, eorum mantile lacerare, uti factum Willhelmo Comiti Ostrevandiae, in mensa Regis Francorum, apud Guil. Hedam in Friderico Epise Ultraiect. sub A. C. 1395. et Iohannem a Leydis in Chron. l. 31. c. 50. Vide Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • arma — ‘Instrumento destinado a atacar o a defenderse’. Es voz femenina: «No creo que los compañeros hayan depuesto las armas» (Montaño Andanzas [Méx. 1995]). Al comenzar por /a/ tónica, exige el uso de la forma el del artículo si entre ambos elementos… …   Diccionario panhispánico de dudas

  • Plena arma — Lit. fully armed . A knight or lord was required to possess *hau berk, shield and sword when answering the call to military service …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • CLYPEUS — Casaubono ad Trebellium, in Divo Claudio, c. 3. duo significat, scutum sive ἀπίδα et imaginem: Prima, inquit, inventio fuit ad necessitatem, ut corpus defenderet; dein accessit decoris et elegantiae studium, coeperuntque pingiscuta: inde nominis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • arme — (ar m ) s. f. 1°   Instrument d attaque ou de défense. Arme offensive, défensive. Armes de trait, de jet. Arme à feu. Arme blanche, épée, sabre ou baïonnette. Dans un duel, le choix des armes.    Anciennement, homme d armes, cavalier armé de… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • MENSA separari (a) — a MENSA separari in Ecclesia Romana excommunicationis poenaeque species quaedam est, apud Clericos et Monachos, quâ qui afficiebatur, ἀπευλογίας vocabatur, quod Abbatis benedictione in mensa privaretur, vide Regulam Benedicti c. 31. Ebonem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Raúl Othacehé — Raúl Alfredo Othacehé Intendente del Partido de Merlo …   Wikipedia Español

  • Tim McIlrath — en el Warped Tour 2006 en Marysville, California Datos generales Nacimiento 3 de noviembre de …   Wikipedia Español

  • Liste lateinischer Phrasen/A — Lateinische Phrasen   A B C D E F G H I L M N O P Q R S T U V Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • Episodios de Mentes criminales — Anexo:Episodios de Mentes criminales Saltar a navegación, búsqueda La siguiente es una lista de episodios de la serie norteamericana Mentes criminales. Contenido 1 Primera temporada 2 Segunda temporada 3 Tercera temporada …   Wikipedia Español

  • Clase Almirante Clemente — FNV Almirante Clemente (D 12) ABRV GHQ 11 Almirante Clemente Guardacostas de Altura Almirante Clemente Banderas …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”